- CHARMODARA
- CHARMODARAoppid. Comagenes, ad Euphratem, cuius meminit Ptolemaeus, Καὶ πρὸς τῷ Εὐφράτῃ ποταμῷ Χολμοδάρα, Σαμόσατα, Λεγιών, Et Tabula Peutingeriana, ubi, iter a Melitena Samosata enarrans, mansiones sic numerat,Melitenis Corne XIII.Metita XII.Glaudia XLVI.Barsalium VIII.Heba XXX. (Ptolemaeo Δήβα)Charmodara XII.Samosata.E' quibus Deba, Charmodara vel Cholmodora et Samosata, urbes erant Commagenes, omnes ad Euphratem positae, per quas iter fiebat iuxta ripam Euphratis, a Melitene Armeniae minoris Samosata usque, quae fuit caput Commagenes. Vide Salmas. ad Solin. p. 629.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.